PER SIGNUM CRUCIS
Per signum Sanctae Crucis (✞) de inimícis nostris (✞) líbera nos, Deus noster (✞).
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
CONFÍTEOR
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joanni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, Pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa.
Ídeo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, Pater, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum
CREDO (NICENO CONSTANTINOPOLITANO)
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem
caeli et terrae, visibílium óminum et invisíbilium.
Et in unum Dóminum Jesum Christum,
Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caels.
(Arrodillarse para adorar el Verbo encarnado): Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in caelum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificántem, qui ex Patre Filióque prócedit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur, et conglorificátur. Qui locútus est per Prophétas.
Et unam sanctam, catholicam, et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum.
Et vitam (✞) ventúri saéculi.
Amen.
PATER NOSTER
Pater noster, qui es in caelis. Sanctificétur Nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem. Sed líbera nos a malo. Amen.
AVE MARIA
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta Tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis, peccatóribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
GLÓRIA PATRI
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen
ORÁTIO FÁTIMAE
O, mi Jesu! Dimítte nobis; líbera nos ab ígne Inférni. Alléva Ánimas Purgatórii, præsértim illas quæ maxíme relíctæ sunt. Amen.
Maria mater gratiae
Maria mater gratiae mater misericordiae in vita et in morte protege nos magnan domina
Sancte Michael Archangele
Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium.
Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae coelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen.
Cor Iesu Sacratissimum
Cor Iesu Sacratissimum,
In te confedo
Sancte Joseph, ora pro nobis
Sancte Joseph, ora pro nobis
Sante Ioannes Baptista, ora pro nobis
SALVE REGINA
Salve, Regína, Mater
misericórdiae, vita, dulcédo et
spes nostra, salve.
Ad Te clamámus, éxsules,
fílii Evae. Ad Te suspirámus, geméntes
et flentes, in hac lacrimárum
valle.
Eia ergo, Advocáta Nostra,
illos tuos misericórdes Óculos ad nos convérte.
Et Jesum, Benedíctum fructum ventris
tui, nobis, post hoc exsílium osténde.
O clemens! O pia! O dulcis Virgo María!
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix.
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi. Amen.
LITANIAE SANCTÓRUM
Kýrie, eléison. Kýrie, eléison.
Christe, eléison. Christe, eléison
Kýrie, eléison. Kýrie, eléison.
Christe, áudi nos. Christe, áudi nos.
Christe, exáudi nos. Christe, exáudi nos.
Pater de cælis Deus, miserére nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserére nobis.
Spíritus Sancte Deus, miserére nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis.
Sancta María, ora pro nobis
Sancta Dei Génitrix, ora pro nobis
Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis.
Mater Christi, ora pro nobis.
Mater divínæ grátiæ, ora pro nobis.
Mater puríssima, ora pro nobis.
Mater castíssima, ora pro nobis.
Mater invioláta, ora pro nobis.
Mater intemeráta, ora pro nobis.
Mater immaculáta, ora pro nobis.
Mater amábilis, ora pro nobis.
Mater admirábilis, ora pro nobis.
Mater boni consílii, ora pro nobis.
Mater Creatóris, ora pro nobis.
Mater Salvatóris, ora pro nobis.
Virgo prudentíssima, ora pro nobis.
Virgo veneránda, ora pro nobis.
Virgo predicánda, ora pro nobis.
Virgo potens, ora pro nobis.
Virgo clemens, ora pro nobis.
Virgo fidélis, ora pro nobis.
Speculum justítiæ, ora pro nobis.
Sedes Sapiéntiæ, ora pro nobis.
Causa nostræ laetítiæ, ora pro nobis.
Vas spirituále, ora pro nobis.
Vas honorábile, ora pro nobis.
Vas insígne devotiónis, ora pro nobis.
Rosa mýstica, ora pro nobis.
Turris Davídica, ora pro nobis.
Turris ebúrnea, ora pro nobis.
Domus áurea, ora pro nobis.
Fœderis arca, ora pro nobis.
Jánua cæli, ora pro nobis.
Stella matutína, ora pro nobis.
Salus infirmórum, ora pro nobis.
Refúgium peccatórum, ora pro nobis.
Consolátrix afflictórum, ora pro nobis.
Auxílium Christianórum, ora pro nobis.
Regína Angelórum, ora pro nobis.
Regína Patriarchárum, ora pro nobis.
Regína Prophetárum, ora pro nobis.
Regína Apostolórum, ora pro nobis.
Regína Mártyrum, ora pro nobis.
Regína Confessórum, ora pro nobis.
Regína Vírginum, ora pro nobis.
Regína Sanctórum ómnium, ora pro nobis.
Regína sine labe origináli concépta, ora pro nobis.
Regína in cælum assúmpta, ora pro nobis.
Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis.
Regína Pacis, ora pro nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix.
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Oremus: Concéde nos fámulos tuos, quaésumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére; et gloriosa Beatae Maríæ semper Vírginis intercessióne, a praesénti liberári tristítia, et aéterna pérfrui laetítia. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Profesor:
Daniel Lagos (SNIPER)
(Catolico Contrarrevolucionario)
https://www.tiktok.com/@antimodernistaincisivo